monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 10 > ad Philippenses, 2 > Matthaeus, 16 > Numeri, 19 > Iosue, 3 > Psalmi, 33 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 108, 14
Transibo ad Aegyptum; et in Sochoth, atque apud fontem Samson, quem de molari maxillae dente produxit , subsistam parumper: et arentia ora colluam, ut refocillatus videam Morasthim, sepulcrum quondam Micheae prophetae, nunc Ecclesiam. Et ex latere derelinquam Chorreos, et Gettheos, Maresa, Idumaeam. et Lachis; et per arenas mollissimas pergentium vestigia subtrahentes, latamque eremi vastitatem, veniam ad Aegypti fluvium Sior, qui interpretatur turbidus: et quinque Aegypti transeam civitates, quae loquuntur lingua Chananitide ; et terram Gessen, et campos Taneos, in quibus fecit Deus mirabilia. Et urbem No, quae postea versa est in Alexandriam; et oppidum Domini Nitriam, in quo purissimo virtutum nitro sordes lavantur quotidie plurimorum. Quod cum vidisset, occurrente sibi sancto et venerabili Episcopo Isidoro Confessore, et turbis innumerabilibus Monachorum, ex quibus multos Sacerdotalis et Leviticus sublimabat gradus; laetabatur quidem ad gloriam Domini, sed se indignam tanto honore fatebatur. Quid ergo narrem Macarios Arsenios, Serapionas, et reliqua columnarum Christi nomina? Cuius non intravit cellulam? quorum pedibus non advoluta est? Per singulos sanctos Christum se videre credebat; et quidquid in illos contulerat, in Dominum se contulisse laetabatur. Mirus ardor, et vix in femina credibilis fortitudo. Oblita sexus et fragilitatis corporeae, inter tot millia Monachorum cum puellis suis habitare cupiebat. Et forsitan cunctis eam suscipientibus, impetrasset, ni maius sanctorum Locorum retraxisset desiderium. Atque propter ferventissimos aestus de Pelusio Maiomam navigatione perveniens, tanta velocitate reversa est, ut avem putares. Nec multo post in sancta Bethleem mansura perpetuo, angusto per triennium mansit hospitiolo, donec exstrueret cellulas, ac monasteria, et diversorum peregrinorum iuxta viam conderet mansiones, in qua Maria et Ioseph hospitium non invenerant. Huc usque iter eius descriptum sit, quod multis virginibus et filia comite, peragravit.